- ACUS Crinalis
- ACUS Crinalisvide supra. Ea etiam ad suendas coronas adhibita videtur, ex Tertulliano de Pall. c. 4. Vetus iam bydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi exludebatur, insultante luxuriâ; ut post monstra transsixa coronam forsitan suerent. Dicit enim hîc Auctor, sagittas illas Herculis, figendis monstris olim adsuetas, apud Omphalem suendis corollis fuisse adhibitas, detersô prius sanguine, quô erant infectae; indigitans, Herculeas illas sagittas apud Omphalem in acus vicem et usum versas esse: Adeoque per spiculum intelligit crinalem acum, quae ex maiorum genere erat. Hae cum obtusiores essent, acuebantur pumice vel cote, non secus ac graphia: Spiculum autem pro acu crinali aut discriminali, etiam apud Marcianum Capellon est:Crinale spiculum pharetris deprome CupidoLibens capillum solvete.Et in Graecis Epioramm. pumiccm, Graec. κίτηριν, in instrumento τῶ γραφέων, semel atque iterum reperias. Vide Salmas. Not. ad Tertullian. loc. cit. p. 292.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.